NANTUADIS

NANTUADIS
NANTUADIS
Monasterium Galliae, memoratum in Statuto Imperatoris Ludovici Pii de Monaster. regni Franc. A. C. 817. et in Chron. S. Benigni, ubi Carolus Calvus in Monasterio Apostolorum Petri et Pauli, locô qui dicitur Nantoide, a multitudine aquarum ibi confluentium, sepultus dicitur. Itaque locus hic Monasteriô veteri insignis ab aquis ibi confluentibus accepit nomen, qua de re vide paulo supra. Et est positus inter duos lacus, ex quibus rivus paulo infra Nantuadim in alium amniculum decurrit illumque auget. Silvester Giraldus Britto, qui circa A. C. 1200. floruit, natusque erat in Cambria seu Wallia, in qua Britanni sedes habebant, post adventum Saxonum et Anglorum in Britanniam Insul. Itinerari Cambriae l. 1. c. 3. nomen istud interpretatur his verbis: Nant, rivus dicitur aquae decurrentis. Unde usque hodie ab accolis locus iste linguâ Cambricâ Landewi Nant Hodeni vocatur, i. e. Ecclesia Davidis super rivum Hodeni. Eadem autem lingua Veterum Gallorum et Britannorum fuit, ut Cluverius aliique docent: quae hodieque in Britannia minor. et in Wallia seu Cambria, in usu esse perseverat. Postea Nantuacum, et truncatô nomine Nantua dici coepit, locusque est in Brexia dioecesique Lugdunensi, veteri Monasteriô ad Cluniacum pertinente, insignis. Idem Vales. ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NANTUS vulgo NANTEUIL — NANTUS, vulgo NANTEUIL locus Galliae et fiscus in pago Costantino, uti dicitur in Vita S. Marculfi Abbatis, qui eum cum omnibus suis reditibus a Childeberto Francorum Rege petiit ac obtinuit, ibique Monasterium condidit. A rivo decurrente nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”